monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'versipellis' in 'Sermones, p2, 68'
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXVII. IN FESTO SS. PETRI ET PAULI SERMO SECUNDUS. <<<     >>> LXIX. IN FESTO SANCTAE MAGDALENAE SERMO UNICUS.

LXVIII. IN FESTO S. PETRI APOSTOLI SERMO TERTIUS.

1  « Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudaeorum (Act. XII, 11). 2  » Legitur in annalibus quod Caius Caesar Herodem Tetrarcham, qui Ioannem decollavit, cum uxore Herodiade relegavit in exsilium Lugduni; Herodem vero Agrippam fratrem Herodiadis non solum tetrarchia Galilaeae donavit, imo et regem Hierosolymorum instituit. 3  Hic volens sibi conciliare animos Iudaeorum Iacobum Zebedaei occidit: Petrum in diebus azymorum misit in carcerem, ut post Pascha ad populi arbitrium vitam eius suppliciis terminaret. 4  Petrus vero solutus per angelum in actionem gratiarum prorupit, dicens: Nunc scio vere, etc. Historia haec saepe repetitur in Ecclesia, quia dupliciter nos aedificat. 5  Primo ex superficie litterae nos instruit; secundo spirituali intelligentia tanquam medulla tritici nos pascit. 6  Item secundum litteram dupliciter nos informat: primo, ut omnem spem in Domino ponentes bona nostra sibi attribuamus; secundo, ut iuxta Sapientem in principio sermonis unusquisque sit accusator sui. 7  Petrus, quia speravit in Domino, liberatus est, nec tamen elatus est, sed Deum prosecutus est gratiarum actione. 8  In hunc modum et nos cum tribulamur, ad ipsum clamemus, et exaudiet nos, et in tribulatione nostra liberabit nos. 9  « Filii Israel cum tribularentur, de necessitatibus suis clamaverunt ad Dominum, et sanavit eos (Psal. CVI, 15). 10  » Clamavit Ionas de ventre ceti, et evomitus est (Ion. II). 11  Clamavit Daniel, et clausa sunt ora leonum (Dan. XIV). 12  Clamaverunt pueri, et sublatus est ignis de fornace. 13  Clamavit Petrus de carcere, et ceciderunt catenae de manibus eius (Act. XII). 14  Sed quomodo in hac gratiarum actione Petrus accusavit se non elucet, nisi forte tacite se accusaverit in principio sermonis sui, cum dixit: Nunc scio vere, quasi aliquid inculcando. 15  Singula pondus habent ac si diceret: Dum mihi videbar sciolus, deprehensus sum in insipientia mea; quaedam quasi vera asserui, et inventus sum mendax; sed nunc scio vere quae dico, hic non inveniet quid in me reprehendat Dominus et Magister meus; sed unde hoc mihi quod clavicularium coeli, iudicem mundi, vicarium Christi, principem coetus apostolici, insipientem et mendacem audeam profiteri. 16  Secure hoc audeo ego, nam haec de eo scripta sunt. 17  Ne quis pro immanitate peccati desperet; temerarie locutus est iste Petrus, scilicet, cum ait: « Exi a me, Domine, quia homo peccator sum ego (Luc. V, 8), » non differt a voce phrenetici qui ait: Exi a me, medice, quia homo infirmus sum. 18  Insipienter locutus est, cum ait: « Bonum est nos hic esse, etc. » (Luc. IX. 33.) Unde Evangelista: Siquidem nesciebat quid diceret (Luc. XII). 19  A pusillanimitate locutus est cum ait: « Absit a te, Domine, non fiet istud; » Unde redargutus a Domino audivit: « Vade retro, Satanas (Marc. VIII, 33). 20  » Ex consuetudine hominum locutus est: « Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? » (Matth. XIX, 27.) Familiare enim est filiis Adae quaerere commoda sua. 21  Quid vero attinet dicere, quam praesumptuose locutus est, cum ait: « Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI, 35). 22  » Ecce in quo cortex litterae nos instruit. 23  Copiosius vero nos spiritualis nucleus dat intelligere; sub uno scilicet cortice triplex nucleus invenitur. 24  Scrutemur ergo litterae parietem, et inveniemus thesaurum intelligentiae desiderabilem. 25  Latet quidem hic intelligentia generalis, specialis, finalis, id est de Ecclesia, de viro contemplativo, de spiritu humano. 26  Sane Ecclesia lavacro regenerationis lota, fonte baptismatis aspersa, quasi stans in littore maris, inde videns Pharaonem et Aegyptios submersos, sicut Moyses in Canticum eorum, ita et ipsa in laudem Dei prorumpit, dicens: Nunc scio vere quia misit Dominus, etc. Nunc enim pro tempore gratiae solet poni, ut ibi: Ecce nunc tempus acceptabile. 27  De angelo vero quem misit Dominus videamus. 28  Legitur in Theologia de quatuor generibus angelorum. 29  Est enim angelus Satanae, angelus pacis, angelus mysterii, angelus consilii. 30  Primus colaphizat, secundus aedificat, tertius confortat, quartus liberat, id est daemones, homines, supernae virtutes, Emmanuel. 31  De primo dicit Apostolus: « Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). 32  » De secundo ibi: « Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7). 33  » De tertio ibi: « Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4); » et ibi: « Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi (Hebr. I, 14). 34  » De quarto ibi: « Et vocabitur magni consilii Angelus (Isa. IX, 7). 35  » Hic solus liberat; unde in Evangelio: « Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36). 36  » De hoc dicit Ecclesia: Misit Dominus Pater Angelum suum, id est sibi consubstantialem, et eripuit me de manu Herodis. 37  Herodes pellicius interpretatur a pellicio, quod est decipio. 38  Hic est Leviathan qui sedet in insidiis, ut interficiat innocentes, serpens callidior cunctis animantibus, malleus universae terrae, ventus validus quo coeperat mergi Petrus. 39  Hanc ereptionem plane ostendimus, cum catechizando dicimus [sc. ad baptismum]: Exi ab eo, spiritus immunde; et modum liberationis cum dicimus: Abrenuntias Satanae et operibus eius? Sed nota quia dicit Ecclesia se ereptam de manu, non de manibus. 40  Diabolus enim sinistram habet et dexteram, et sicut victor captivum hostem cum sinistra trahit, cum dextra colaphizat, ut expeditius eat, sic ante adventum Christi diabolus genus humanum captivum trahebat, et ad libitum suum flagellabat, quia etiam quosdam vivos legitur rapuisse in infernum. 41  Eripuit autem nos Christus de manu trahente, non de flagellante; adhuc enim super dorsum Ecclesiae fabricant, vel flagellant peccatores; adhuc iustus intus malleum [sentit] et incudem; adhuc impugnant daemones Ecclesiam, sicut et expugnaverunt a iuventute sua; sed haec manus dextera est, non sibi, sed nobis; flagellat enim filium quem vult recipere; operatur enim in nobis patientiam, probationem, spem. 42  Subditur: Et de omni exspectatione plebis Iudaeorum. 43  Iudaei confitentur Herodem regem? Non senatus, non populus, non cives, sed plebs dicuntur, iuxta illud: « Lepusculus plebs invalida (Prov. XXX, 26). 44  » Haec sunt omnia crimina, quae tamen epistola canonica sub tribus includit. 45  Periculosum est esse cum plebe hac. 46  Lutum enim inquinat, limus ligat, profundum devorat. 47  Concupiscentiam enim oculorum quasi armamentarium [f. atramentarium] scriptoris fert secum plenum vanitatibus, quia quot vanitatibus hominem afficit, tot maculis denigrantibus eum inficit. 48  Concupiscentia vero carnis limus est, id est lutum viscosum; quem enim arripit, quasi inseparabiliter eum sibi conglutinat. 49  Inde est quod caro potius dicta est facta de limo, quam de luto, vel de terra, ut in hoc fervens ipsius insinuaretur glutem. 50  Adeo enim glutinosa est caro nostra, quod spiritus noster ad imaginem Dei factus in summa puritate, conglutinatus est ei, ut, si fieri posset, nunquam vellet ab ea separari, sed superindui. 51  Superbia vero vitae profundum est in quod traxit secum Lucifer tertiam partem angelorum, vel stellarum. 52  De luto gratulabatur Propheta ereptum, dicens: « Eripuit me de lacu miseriae, et de luto faecis (Psal. XXXIX, 3). 53  » Adhuc se esse in limo carnis conquerebatur Propheta, dicens: « Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psal. LXVIII, 3). 54  » Ne autem profundo superbiae absorberetur, clamabat: « Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum (ibid., 16). 55  » Ecclesia ergo erepta est de luto, limo, et profundo; erepta est de omni exspectatione plebis Iudaeorum. 56  Est eadem vox, ut diximus, viri speculantis claustra [f. in claustro], qui assumptis pennis columbae fugit in solitudinem, potius animi, quam eremi; qui inter homines vivit super homines, quia angelum vivit in terris; nec tamen cuiuslibet claustris haec vox est, nec enim semper Petri fuit; sed cum iam trinomius esset, nominatus est Simon, cognominatus Bariona, id est filius Ioannis, agnominatus est Petrus, et donec transiit primam et secundam custodiam, et portam ferream, non se exaltavit. 57  In hunc modum vero spiritualiter transit primam custodiam, si fuerit Simon, id est obediens; iam [f. secundam] si fuerit Bariona, id est filius columbae; portam ferream, si fuerit Petrus, id est firmus. 58  Est enim prima custodia vinculum consuetudinis; secunda, porta ferrea, species vanitatis. 59  Prima ligat, secunda cruciat, tertia necat. 60  Prima est pellenda, quia quamvis Naturam expellas furca, tamen usque recurret; secunda sustinenda, tertia fugienda. 61  Quam durus sit transitus primae custodiae novit ille qui in libro experientiae dicit: Simus et nos quia difficile est consueta repellere; dura est ista transitio, et alicuius probitatis transire de comessationibus ad ieiunia, de carnalibus ad olera, de sericis ad cilicia, de pulvinaribus ad stramenta, de impunitate ad verbera, et, ut in summa dicam, de propria voluntate ad iugum obedientiae. 62  Vere haec mutatio dexterae Excelsi. 63  Quid enim mirabilius, quid dignius hac immutatione? Immutatur enim homo de amurca in oleum, de faece in vinum, de palea in granum, et ut usitatius dicam, de trunco in vitulum. 64  Qui enim olim truncus erat, scilicet inutile lignum, factus est vitulus novellus, cornua producens et ungulas, positus super altare Domini in holocaustum suavissimi odoris. 65  Hanc custodiam transit vir claustralis duce et comite obedientia. 66  Ad omnes enim insultus consuetudinis obiicit votum religionis, et dicit: « Non sequar te, consuetudo; votum vovi Domino. 67  Illum sequar quocunque ierit. 68  » Edomita consuetudine sequitur impetus tentationis, torrens, id est inundans, leo impetu irae suae. 69  Aggrediuntur enim eum morbi inusitati; frequens oculis dolor ex vigiliis, tussis ex frigore, tremor tibiarum ex longinqua statione in choro, thubam genuum ex crebra genuum inflexione, coarctatio arteriarum ex ciborum ariditate, etc., in hunc modum. 70  At quod difficilius est, detractio fratrum, qui cum vident prolixius orantem, crebrius vigilantem, arctius et rarius edentem, aiunt: Hic frater noster somniavit mortem abbatis; ideo faciem suam demolitur, ut oculos intuentium illudat; et cum transit coram eis, insultant ei, et dicunt: « Ecce somniator venit (Gen. XXXVII, 19); » erit abbas noster; vel forte aliis ipse invidebit, vel aemulabitur perfectionem aliorum, et conabitur [f. onerabitur] supra vires. 71  Difficilior est transitus huius custodiae; haec enim posito homine in via, supplantavit gressus eius. 72  Haec omne fundamentum, quod iecerat homo, concutit, et saepe evertit. 73  Hic est ventus qui obruit domum super filios Iob convivantes. 74  Non transibit homo hanc, nisi fuerit patiens et humilis Bariona. 75  Unde legitur de Antonio quod cum vidisset in spiritu omnes laqueos tentationum daemonis, in stupore et eiulatu magno clamavit: « Quis transibit istos? » Facta est ei vox de coelo, dicens: « Humilitas. 76  » Sane restat adhuc porta ferrea; transitus tertiae irremediabilis, species scilicet veritatis. 77  Videns enim diabolus per duo praedicta se nihil profecisse, aggreditur eum sub specie recti tanquam consiliarius salutis, tanquam fidelis a secretis, et circumvallat eum quasi quatuor quaternionibus militum, unum collocans ad caput, unum ad pedes, alium ante, alium retro. 78  Inferior ergo quaternio est cura carnis; superior, superbia ex virtutibus; posterior, memoria relictorum; anterior, instantia tribulationum. 79  Primus enim ligat, secundus inflat, tertius sublimat, quartus suffocat. 80  Accedit ergo primus incessu modesto, capite demisso, et ait: « Pax vobis (Ioan. XX, 21). 81  » Cui ille: « Estne pacificus ingressus tuus? » - « Pacificus est, » ait. 82  Ab hoc maxime cavendum est; non enim de facili hostis cavetur, cum ingressus pacificus exspectatur. 83  Tandem sic incipit: « Curam carnis agere debes; nemo enim carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). 84  » Hoc enim quartum quod diligere debes ex charitate. 85  Hoc iumentum commissum est tibi; et sicut onus et virga, sic cibarium iumento debetur. 86  Caro tua est quasi chorda in cithara. 87  Psallentes enim in choro admodum citharae dulce melos resonantis in aure cantoris. 88  Tendere ergo debes chordam tuam, non rumpere, quia si ruperis eam, nonne iniurius eris citharae fratrum et cui citharizas? Legitur quoque: « Alatur civis ut expellatur hostis. 89  » Et illud: « Ecce dedi vobis cibos herbam terrae, et animam viventem super terram. 90  » Cibi enim regulares, quibus uteris, potius obruunt te quam nutriant. 91  Caseus enim datus, pessimus est; ova contemptibilia, legumina inflantia; aqua stomachum stringit; de piscibus dicerem, sed caro tibi apponatur. 92  Cave et vide quam subdolus est iste mundus. 93  Ergo esto Petrus, et constanter responde: Vade, Satana, non in solo pane vivit homo (Matth. IV, 4). 94  Ego cibum habeo manducare quem tu nescis; non vivo intus ut comedam, imo comedo ut vivam; tantum apponitur cibarii iumento meo, quod de reliquiis ipsis potest satiari; panis et aqua vita beata. 95  « In fortitudine cibi huius ambulavit Elias quadraginta diebus usque ad montem Dei Oreb (III Reg. XIX, 8); » et cum dixeris haec, ora ad Dominum, et dic: « Confige, Domine, timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). 96  » Hoc effugato accedit quaternio superior, non minus versipellis, et ait: « Nobilis es, litteratus, longo usus studio novisti omnes ordinis tui articulos; sciolus es in exterioribus. 97  Quid ergo sedes hic tota die otiosus? Cur abscondis talentum Domini in sudario? Nonne melius quovis praelato tuo servares rigorem ordinis incolumem? Faciliorem haberes ascensum [f. accessum] ad principes per amicos tuos; facilius impetrares. 98  Vade, fac tibi amicos de fratribus; sollicite scrutare secreta abbatis, unde possis eum pulsare et expulsare; discurre ad charos tuos, ut pro te discurrant. 99  Fac te omnia in omnibus, ut baculum ( sc. pedum pastorale) tibi lucrifacias. 100  » Cave, vir bone. 101  Vide quam pessimus est iste. 102  Non vult te esse discipulum Christi, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29); » sed illius qui ait: « Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 14). 103  » Haec est illa quae ut imprudenti invenitur [f. invehitur], unam de decem virtutibus interfecit. 104  Haec est turris quae cecidit super decem et octo viros qui eam aedificabant. 105  Haec est superbia natione coelestis, quae sublimium mentes inhabitat, et quia ad proprios ortus revolans ad dignitatem irrumpit hominum, in qua ad dignitatem prorumpit angelorum [f. ut ad dignitatem prorumpat angelorum]. 106  Esto et hic Petrus, et dic: « Ex ore tuo te iudico, serve nequam (Luc. XIX, 22). 107  » Tu promittis me fieri sublimem, sed in praelatione facerem me contemptibilem. 108  Unde Apostolus: « Si saecularia habetis iudicia, contemptibiles qui sunt inter vos eligite (I Cor. VI, 4). 109  » Sic, novi ordinem, ergo secundum ordinem, quanto sum altior, tanto debeo me in omnibus humiliare. 110  « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3), » et cum hoc dixeris, ora ad Dominum: Domine, non veniat mihi pes superbiae, non sit exaltatum cor meum, neque elati sint oculi mei. 111  Hoc autem in fugam converso, posterior accedit quaternio, qui ait: Lunaticus tempestive [f. ad sensum auctoris intempestive] egressus es de mundo, cognitis vanitatibus quae sunt sub sole, tutius esses in religione, cognita enim melius caventur. 112  Etiam scire debes quae circa charos tuos aguntur. 113  « Qui enim, ut ait Apostolus, curam suorum non habet, deterior est infideli (II Tim. V, 8). 114  » Vade ad tuos, et de proprio largas facies eleemosynas, quod hic non potes. 115  Quod si rumusculos populi times, etiam manens in habitu tuo, poteris Hierosolymam ire, visitare loca sancta, ubi steterunt pedes Domini, visitare summa [limina] apostolorum Petri et Pauli. 116  In diebus senectutis tuae, redibis ad claustra; finis enim, non pugna coronat, et Dominus iudicat fines terrae. 117  Cave, vir bone, vult te esse circumcessorem [f. circumcursorem], non canonicum regularem. 118  Vult te mutare in statuam salis. 119  Vult ut sis opprobrium hominum, et abiectio plebis, ut dicatur de te: « Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30). 120  » Esto Petrus, et dic ei: Non sum canis ut redeam ad vomitum (II Petr. II): posteriora oblitus cum Apostolo, ad anteriora me extendo. 121  Dominus meus Iesus Christus non descendit de cruce, cum diceretur ei: Descende, et credimus tibi (Matth. XXVII). 122  Mortuus est in cruce propter me, et ego moriar in cruce obedientiae propter ipsum, et propter me. 123  Et cum haec dixeris, ora ad Dominum, et dic: « Confirma hoc Deus quod operatus es in me (Psal. LXVII, 29). 124  » Hoc facto, accedit anterior quaternio, et ait: Ecce omnia bona coenobii huius fere perierunt, vineae grandinatae sunt, spem mentita seges, bos est enectus arando. 125  Unde vives? quo indueris? Nihil est promissio Domini. 126  « Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis (Luc. XII, 31). 127  » In contrarium res lapsa est, fodere non vales, mendicare erubescis. 128  Si sapias, curam tui habe. 129  Sane, vir bone, esto Petrus, et dic: « Non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem (Psal. XXXVI, 25). 130  » Et: Timentibus Deum nihil deest: novit Deus medicus cui me commisi, quando danda, quando subtrahenda sunt haec, « Dominus dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21). 131  » Non negabit pater filio viaticum, qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. 132  Et cum haec dixeris, ora, dicens: « Divitias et paupertatem ne dederis mihi, sed tantum victui meo tribue necessaria (Prov. XXX, 8). 133  » Itaque, cum transieris hanc portam ferream, licebit exclamare: Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu pellicii, id est mundi, et de omni exspectatione plebis Iudaeorum. 134  Exspectatio plebis dicitur per simile, quia sicut qui obsidet castrum, multa facit inutiliter, et dicit: Adhuc unum addam, et exspectabo ut videam si prosit. 135  Sic et isti, quasi post primam et secundam custodiam, extremae sunt exspectationes Herodis, quibus frustratis, desinit obsidere. 136  Est vox eadem, ut dixi, spiritus humani in die obitus sui, quando scilicet evolat de corpore mortis huius, tanquam liber de carcere, et clamat: Nunc scio vere, etc., et eripuit me de manu Herodis, id est pellicii, id est corporis; pellicius enim dicitur a pelle, et de omni exspectatione plebis Iudaeorum, id est membrorum, quibus ministris militat caro adversus me; eripuit enim oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu, aures a fabulis, linguam a mendacio, manus a rapina. 137  Primam sane ereptionem a peccatis huiusmodi in baptismo; secundam a tentationibus paulatim agimus in eremo; tertiam ab omni corruptela exspectamus in coelo. 138  Qui ergo primo eripuit, secundo eripiet, tertio eripiat Iesus Christus, Dominus noster, Angelus noster, cum venerit iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXVII. IN FESTO SS. PETRI ET PAULI SERMO SECUNDUS. <<<     >>> LXIX. IN FESTO SANCTAE MAGDALENAE SERMO UNICUS.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'versipellis' in 'Sermones, p2, 68'